HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT 1: De creatione empyrei et quatuor elementorum.

#Joan. I#Joan. XII#Gen. I#Psal. CI

In principio erat Verbum, et Verbum erat principium, in quo, et per quod Pater creavit mundum. Mundus quatuor modis dicitur: quandoque empyreum coelum mundus dicitur propter sui munditiam; quaudoque sensibilis mundus, qui a Graecis pan, a Latinis omne dictus est quia, philosophus empyreum non cognovit; quandoque sola regio sublunaris, quia haec sola animantia nobis nota habet de qua: Princeps hujus mundi ejicietur foras; quandoque homo mundus dicitur, quia in se totius mundi imaginem repraesentat. Unde a Domino homo omnis creatura dictus est, et Graecus hominem microcosmum, id est minorem mundum vocat. Empyreum autem et sensibilem mundum, et sublunarem regionem creavit Deus, id est de nihilo fecit; hominem vero creavit, id est plasmavit. De creatione ergo illorum trium inquit legislator: In principio creavit Deus coelum et terram, id est continens et contentum, id est coelum empyreum et angelicam naturam. Terram vero materiam omnium corporum, id est quatuor elementa, id est mundum sensibilem ex his constantem. Quidam coelum superiores partes mundi sensibilis intelligunt; terram inferiores et palpabiles. Ubi nos habemus Deus, Hebraeus habet eloim, quod tam singulare quam plurale est, id est Deus, vel dii quia tres personae unus Deus creator est. Cum vero dixit Moyses, creavit trium errores elidit, Platonis, Aristotelis et Epicuri. Plato dixit tria fuisse ab aeterno, scilicet Deum ideas , ile, et in principio temporis, de ile mundum factum fuisse. Aristoteles duo, mundum et opificem, qui de duobus principiis, scilicet materia et forma, operatus est sine principio, et operatur sine fine. Epicurus duo, inane et atomos: et in principio natura quosdam atomos solidavit in terram, alios in aquam, alios in aera, alios in ignem. Moyses vero solum Deum aeternum prophetavit, et sine praejacenti materia mundum creatum. Creatus autem est in principio, id est in Filio, et iterandum est in principio sic: In principio creavit Deus coelum et terram, in principio scilicet temporis. Coaeva enim sunt mundus et tempus. Sicut autem solus Deus aeternus, sic mundus sempiternus, id est semper aeternus, temporaliter aeternus angeli quoque sempiterni. Vel in principio omnium creaturarum, creavit coelum et terram, id est has creaturas primordiales fecit, et simul. Sed quod simul factum est, simul dici non potuit. Licet enim hic prius nominetur coelum, quam terra, tamen scriptum est. In initio, tu Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli, hanc creationem mundi praelibata, sub operibus sex dierum explicat Scriptura, insinuans tria, creationem, dispositionem et ornatum. In primo die creationem, et quamdam dispositionem; in secundo et tertio, dispositionem; in reliquis tribus ornatum.